sabato 27 gennaio 2007

Preghiere cattoliche pro eretici e scismatici, ebrei, pagani

Preghiere cattoliche pro eretici e scismatici, ebrei, pagani

Oremus et pro hæreticis et schismaticis: ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis; et ad sanctam matrem Eclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. Oremus. Flectamus genua. (Levate.) Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes, et neminem vis perire: respice ad animas diabolica fraude deceptas; ut, omni hæretica pravitate deposita, errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuæ redeant unitatem. Per Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.

Oremus et pro perfidis Judæis: ut Deus et Dominus noster auferat velamen de cordibus eorum; ut et ipsi agnoscant Jesum Christum, Dominum nostrum. Oremus. Flectamus genua. (Levate.) Omnipotens sempiterne Deus, qui etiam Judaicam perfidiam a tua miscericordia non repellis: exaudi preces nostras, quas pro illius populi obcaecatione deferimus; ut, agnita veritatis tuae luce, quae Christus est, a suis tenebris eruantur. Per Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.

Oremus et pro paganis: ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum;ut, relictis idolis suis, convertantur ad Deum vivum et verum, et unicum Filium ejus Jesum Christum, Deum et Dominum nostrum. Oremus. Flectamus genua. (Levate.) Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura; et aggrega Ecclesiæ tuæ sanctæ, ad laudem et gloriam nominis tui. Per Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.